Matteo Maria Boiardo - Opera Omnia >>  Pastoralia




 

il magnifico matteo maria boiardo testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere letterarie e in versi



I

Syringa incipit. Collocutores Pan, Poeman.


PAN

Sum deus et nemorum custos, mea numina servant
Menalus et viridis celeberrima silva Lycaei
et iuga frondosis Nonacria consita plantis.
Liquimus Arcadiam, namque illic dulcia rumpunt
carmina diverso crepitantia tympana cantu.
Tum Scytha pascentes per florida rura capellas
abstrahit et dominos, viduantur pascua dulci
carmine et abductis squalescunt arva iuvencis,
ilicet exosi strepitus et tristia bella
venimus ignotas Tirrheni ad fluminis undas
pascuaque ancipiti iampridem subdita Iano.
Hic meus errantes servabat Tityrus haedos
rustica divino permulcens pectora cantu,
cuius et attonitae stupuerunt carmina lynces
blandaque terribiles tenuerunt verba leaenas.
Dum tamen horrentis acies et praelia tentat
dicere, deseruit calamos ceu Strymonis undis
candidus infecto suspirat carmine cignus.
Nunc tibi, nam virides sordent sine cantibus umbrae,
tradere dignamur pastoria sibila, Poeman.
Tu modo per silvas vestigia nostra secutus
horrida Mavortis contingere tela caveto:
nostra sed a nostro ducantur numine verba.

POEM.

Sic tua Partheniae venerentur numina nymphae
frigidaque Arcadiae regio, sic turgida puri
flumina Ladonis venerentur et arduus Azan!
Maxime pastorum custos, te cedere fas est:
maius ab aethereo numen mihi missus Olympo
inclitus Alcides; illi mea munera sunt haec
candida purpureum variantia mala colorem.
Illum ego seu calamis, liquido seu gutture ludam,
laudibus exornans meritis super omnia tollo:
sit licet ille tuo cantari carmine dignus,
nec mea Sicanios moduletur tibia cantus.

PAN

Cedimus et solo superari nomine fas est
Herculis, hoc etenim silvas ac pascua nomen
solvit, et horrendi fortissima colla leonis
fregit et a Libycis Antaeum sustulit arvis.
Nil iuvat aeripedem cervam fuga, nil iuvat hydram
crescere. Quid referam Cretaei cornua tauri
fracta? Quid Hesperii felicia poma draconis
totque sub Herculeo pacatas robore terras?
Hic novus Alcides, patriis non degener actis,
rettulit Herculeum meritisque et nomine nomen;
qui licet Estensi sit natus sanguine et altis
inclita maiorum decorentur gesta trophaeis,
non tamen huic quisquam sese generosus avorum
conferet, ille licet redeat qui cuspide Mauros
perculit imbelles Hispanaque contudit arma.
At nova praeclari canerem si principis acta
stridula pascentes turbarent classica tauros;
sed Iovis imperio nunc dulcia linquimus arva,
grataque formosis Mutinensia rura Napaeis.
Tradimus hos igitur calamos, quibus addere sensus
montibus et rigidis poteris dare pectora saxis.
Thracius his Getico deduxit vertice silvas
Orpheus, his Siculi celeberrima carmina vatis
flumina praecipiti tenuerunt concita cursu.

POEM.

Quae tibi tam caro reddam pro munere? Quaenam
thura vel Eois nascentia cinnama campis
reddere sufficiant tanto pro munere grates?
Attamen hoc unum super omnia, dive, rogamus,
quo sine nil prosunt oblatae dona cicutae:
ut comes interea venias dum prima canemus
carmina et incipiam levibus dare sibila cannis.

PAN

Incipe, vicinam comites via ducit ad urbem.

POEM.

"Dicite, Naiades nymphae, si forte per agros
obvius Alcides fuerit: me ferreus ille
liquit et umbrosis pavidam me credidit antris;
dicite, sic nitidi fontes et flumina certent
ludere, et innocui vestigia lambere pisces.
Quid fugis incassum? Non te mihi turbida ripis
flumina, non totis rapient cum montibus Alpes.
Me fugis? Ah quondam puerum per saxa nivesque,
per iuga, per vacuos saltus male sana sequebar,
nec tamen aut fusco fueram male grata colore,
nec niger obscuro pendebat vertice crinis.
Quid mihi forma decens, si te, mea sola voluptas,
non libet hac mecum pariter considere ripa?
Huc ades, hic liquidi labuntur fluminis undae,
et viret aprico genialis gramine tellus.
Aspice: formosae circumstant littora pinus
blandaque summissis aspirat flatibus aura.
Credimus, an totis facies infixa medullis
Herculis eludit? Meus, en meus advenit ille!

PAN

Ardua marmoreo iam dudum culmine turris
cernitur: haec Mutina est. Ingentia respice, Poeman,
moeniaque et pinnas et culmina celsa domorum.

POEM.

Cernimus, ast alias iamdudum vidimus urbes
et quibus edidici dicatur brassica caulis,
non tamen hanc umquam me sors mea duxit ad urbem
nec patet Herculeo radiet qua regia culmo.

PAN

Dicam ego, tu vigili quae dicam suscipe mente.
Proxima vicini cum primum culmina pontis
liqueris, haec recto ducet te semita cursu,
crux tibi quadrivio donec sese ardua campo
offeret, hinc laeva tandem se parte decori
Herculis aula tibi celebrataque tecta patebunt.
Sed satis et nimium tenuerunt verba: timendum est
candida ne niveae claudantur limina portae.

red. G.

PAN

Sum deus et nemorum custos, mea numina servant
Menalus et viridis celeberrima silva Lycaei
et iuga frondosis Nonacria consita plantis.
Liquimus Arcadiam, namque illic dulcia rumpunt
carmina diverso crepitantia tympana cantu.
Tum Scytha pascentes per florea rura capellas
abstrahit et dominos, viduantur pascua dulci
carmine et abductis iam squallent arva iuvencis,
ilicet exosi strepitus et tristia bella
vidimus ancipiti quae quondam subdita Iano
pascua, et ad notas iamdudum Tibridis undas
flevimus: hic olim, teneros dum Tityrus haedos
colligit, arguta cecinit mea carmina cantu
montibus Ausoniis, sed dum cupit aspera Martis
praelia et ingenti sordentes pulvere turmas
dicere deserui calamos ceu Strymonis undas.

POEM.

Sic tua Partheniae venerentur numina nymphae
frigidaque Arcadiae regio, sic turgida puri
flumina Ladonis, veneretur et arduus Azan.
Maxime pastorum custos, te cedere fas est:
maius ab aethereo numen mihi missus Olympo
inclitus Alcides; illi mea munera sunt haec
candida purpureum variantia poma colorem.
Illum ego seu calamis, liquido seu gutture ludam,
laudibus exornans meritis, super aethera tollo:
sit licet ille tuo cantari carmine dignus,
nec mea Sicanios moduletur tibia cantus.

PAN

Cedimus et solo superari nomine fas est
Herculis: hoc etenim silvas et pascua nomen
iampridem implevit, fortissima colla leonis
fregit et Antaeum fatalibus abstulit arvis.
Nil iuvat aeripedem cervam fuga, nil iuvat hydram
crescere. Quid referam Cretaei cornua tauri
fracta? Quid Hesperii felicia poma draconis
totque sub Herculeo pacatas robore terras?

POEM.

Hic novus Alcides, patriis non degener actis,
rettulit Herculeum meritis et nomine nomen;
qui licet Estensi sit natus sanguine et altis
inclita maiorum decorentur gesta trophaeis,
non tamen huic quisquam sese generosus avorum
conferet, ille licet redeat qui cuspide Mauros
perculit audaces Hispanaque contudit arma;
at nova praeclari canerem si principis acta
horrida pascentes turbarent classica tauros.

PAN

Tradimus hos igitur calamos, quibus addere sensus
montibus et rigidis poteris dare pectora saxis.
Thracius his Getico deduxit vertice silvas
Orpheus, hic Siculi celeberrima carmina vatis
flumina praecipiti tenuerunt concita cursu.

POEM.

Quae tibi tam caro reddam pro munere? Quaenam
thura vel Eois nascentia cinnama campis
reddere sufficiant tali pro munere grates?
Te tamen hoc unum super omnia, dive, rogamus
(quo sine quid prosunt oblatae dona cicutae?):
ut comes interea venias dum ludere primo
carmine et incipiam levibus dare sibila cannis.

PAN

Incipe, vicinam comites via ducet ad urbem.

POEM.

"Dicite, Naiades nymphae, si forte per agros
obvius Alcides fuerit, nam ferreus ille
liquit et umbrosis pavidam me credidit antris;
dicite, sic nitidi fontes et flumina circum
errent, ac muti saliant prope littora pisces.
Quid fugis incassum? Non te mihi turbida ripis
flumina, non totis rapient cum montibus Alpes:
me fugis immitis. Puerum per saxa, per undas,
per iuga, per saltus quae te male sana requiro,
nec tamen aut fusco tibi sum male grata colore,
nec niger incompto dependet vertice crinis;
at quid forma iuvat, si te, mea sola voluptas,
non libet hac mecum pariter considere ripa?
Huc ades, hic liquidi labuntur fluminis undae
et viret aprico genialis gramine campus.
Aspice, formosae circumstant littora pinus
blandaque submissis aspirat flatibus aura.
Credimus, an totis facies infixa medullis
Herculis eludit? Meus, en meus advenit ille!"

PAN

Ardua marmoreo iamdudum culmine turris
cernitur: haec Mutina est. Ingentia respice, Poeman,
moeniaque et pinnas et culmina celsa domorum.

POEM.

Cernimus, atque alias non unas vidimus arces,
et tamen hanc nunquam me sors mea duxit ad urbem
nec notum Herculeo radiet qua regia tecto.

PAN

Dicam ego, tu memori quae dicam mente repone.
Proxima vicini cum primum culmina pontis
liqueris, haec recto ducet te semita cursu,
crux tibi quadrivio donec sese ardua campo
offeret, hinc laeva tandem se parte verendi
Herculis aula tibi celebrataque tecta patebunt.
Iam satis ac nimium tenuerunt verba: timendum est
candida ne aeratae claudantur limina portae.


II

Phyliroe incipit. Collocutores in hac Tityrus, Lynces et Bargus.


TIT.

Vos eritis silvae testes, vos flumina vosque
numina silvarum, tuque, o clarissime Titan,
vos eritis testes mortem quod demorer ultra
invitus, pigeat quod tristem ducere vitam;
namque meum sidus postquam fera fata tulerunt
Phyliroemque meis oculis spectare negatum,
vivere quid libeat? Quid tantis tundere caelum
amplius alloquiis immotaque numina prodest?

LYN.

Quale sonat dulci turtur viduata marito
carmen et aeriae celso de vertice quercus
argutos iterat questus et flebile cantat,
tale sub adverso cecinit modo conditus antro
Tityrus et, caram moerens abiisse puellam,
crudeles superos, crudelia sidera dicit.
Quare hoc si placeat positi sub caespite, Barge,
fervida solicitae capiamus vulnera mentis.

BARG.

Quis Deus optanti, quis te mihi, Tityre, casus
obtulit? Arrident nostris bona numina votis.
Siste gradum, Lynces: non me Rhodopeius aeque
detineat vates, non me vocalis Arion
carmine mirantem solitus delphina movere.

TIT.

Felix qui cara pariter comitante puella
tartareas sedes nigrique Acherontis ad undam
devenit: optatos non illum cernere vultus
infernae prohibent leges, non ille dolore
angitur assiduo, nec mortem perditus orat.
Quid non esse velim? Pecudes sua gramina pascunt,
laeta saginatus iacet ad praesepia taurus,
libera per campos curisque soluta vagatur
cerva, et aves vacuum volitant per inane, marinos
per fluctus placidi ludunt, per flumina pisces;
at me durus Amor, rubro seu littore Phoebus
tollitur Hesperiis idem seu conditur oris,
urget, et in nostro fixi stant pectore vultus
et flavi crines et candida colla puellae.
Illam ego per silvas, illam per saxa nivesque
aspicio: ah puris quotiens offertur in undis,
montibus ah quotiens viridique sub arboris umbra!

LYN.

Barge, quid Aoniis cantaret blandius antris
Dircaeus vates, acri seu captus amore
mulceret tenues modulatis versibus auras,
seu vulsas rupes et grandia carmine saxa
duceret ac tremulis montana cacumina silvis?

BARG.

Miraris? Pulchram si cernere fata dedissent
hanc tibi Phyliroem, fluerent tibi carmina, Lynces,
tigribus et torvis lacrimas motura leaenis.

TIT.

Quid iuvat in terris ablata degere vita,
semper et assiduis superos lassare querelis?
Postquam (dulce nihil sperent mea lumina) ... postquam
lux mea luce caret, fortes agitare palaestras
odimus et trepidis pedicas componere cervis;
nec nos Pierii cantus, nec carmina, nec nos
oblectant agiles per florida rura choreae;
quaeque olim fuerant animo gratissima nostro
sordent: at vacuos per pascua longa recessus
quaerimus et pavidis pendentia saxa ruinis.
Ite procul, pecudes, procul hinc, mea cura capellae:
solus ego ad solos gemitus effundere montes
vadam, si lacrimis insanus cesserit ardor.
Me iubar exoriens, me sidera tota gementem
aspicient, hiemis seu frigora dura ruentem
Tixiniam sistent, seu torrida venerit aestas.
Ite procul, pecudes, procul hinc, mea cura capellae:
demens qui lacrimis crudeles cedere Parcas
credis! Threicii non si tibi carmina vatis
optatam poteris verbis accersere mortem.
Vos, montes, potius, potius miserescite, rupes,
obruite miserum huc tantisque exsolvite curis.
Sed quid ego incassum surdis mea carmina fundo
rupibus? Insanos tollet mors una dolores.
Hic vel ab arguto subiecta in flumina saxo
deferar aut altis venientem turbida ripis
unda feret Situlae. Tu, nostri causa doloris
nympha, vale: pecudes, saltus, armenta, valete.

LYN.

Surgamus ne forte dolor iam saevius urgens
praecipites saxis artus dare cogat amantem.
Tityre, quid tecum sola sub rupe volutas?
Quid tantum lacrimis divosque hominesque lacessis?
Quis tibi finis erit? Viventia lumina pacem
abstulerant, eadem pacem tibi mortua demunt.
Sit pudor insano tantum indulgere dolori.

TIT.

Iamdudum, Lynces, perii cum candida caelum
Phyliroe subiit, miserum nunc perdere mens est
corpus et ablatae comitem me iungere divae.

BARG.

Ah quid ais? Quo te tantum rapit improbus ardor?
Quae tibi causa necis? Periit tua maxima cura
Phyliroe, quod tu laetari, Tityre, debes:
illa, bonum numen, superum formosa deorum
alloquio fruitur, flentem et te moeret ab alto.

TIT.

Scimus et haec animo iamdudum, Barge, videmus
omnia, sed dulces quoniam me cernere vultus
dii prohibent, rursus flagranti in pectore curae
ardentes subeunt, damnatae et taedia vitae.

LYN.

Morte mori certum est, sed longe tristius illa
est aliquid: sonti scelerum tibi cernere diras
ultrices dabitur, coeptum depone furorem.
Quin potius placidis mecum secede sub umbris
Phyliroemque tuam meritis tollemus ad astra
laudibus: alterno resonabunt carmine valles.

TIT.

Perge, sequar: forsan melior fortuna paratur.

red. G.

TIT.

Vos eritis silvae testes, vos flumina vosque
numina silvarum, tuque, o clarissime Titan,
vos eritis testes mortem quod demorer ultra
invitus, pigeat tristem quod ducere vitam;
namque, meum sidus postquam fera fata tulerunt
Phyliroemque meis oculis spectare negatum,
vivere quid libeat? Quid tantis tundere caelum
amplius alloquiis immotaque numina prodest?

LYN.

Quale sonat dulci turtur viduata marito
carmen et aeriae celso de vertice quercus
argutos iterat questus et flebile cantat,
tale sub adverso cecinit modo conditus antro
Tityrus et, caram moerens abiisse puellam,
crudeles superos, crudelia sidera dicit.
Hoc si forte placet, positi sub caespite, Barge,
aspera sollicitae discamus vulnera mentis.

BARG.

Quis deus optanti, quis te mihi, Tityre, casus
obtulit? Arrident nostris bona numina votis.
Siste gradum, Lynca: non me Rhodopeius aeque
detineat vates, non me vocalis Arion,
carmina mirantem solitus delphina movere.

TIT.

Felix qui cara pariter comitante puella
tartareas sedes nigrique Acheruntis ad undam
descendit: gratos non illum cernere vultus
infernae prohibent leges, non ille dolore
angitur assiduo nec mortem perditus orat.
Quid non esse velim? Pecudes sua gramina pascunt,
laeta saginatus iacet ad praesepia taurus,
libera per campos curisque soluta vagatur
cerva, et aves vacuum volitant per inane, marinos
per fluctus placidi ludunt, per flumina pisces;
at me durus Amor, rubro seu littore Phoebus
tollitur Hesperiis seu idem conditur oris,
urget, et in nostro fixi stant pectore vultus
et flavi crines et candida colla puellae.
Illam ego per silvas, illam per saxa nivesque
aspicio: ah puris quoties offertur in undis,
montibus ah quotiens viridique sub arboris umbra!

LYN.

Barge, quid Aoniis cantaret blandius antris
Dircaeus vates, acri seu captus amore
mulceret tenues modulatis versibus auras,
seu vulsas rupes et grandia carmine saxa
duceret ac tremulis montana cacumina silvis?
Desine mirari: pulchram si fata dedissent
Phyliroem aspicere, effluerent tibi carmina, Lynca,
tigribus et torvis lacrimas motura leaenis.

TIT.

Quid iuvat in terris ablata degere vita,
semper et assiduis superos lassare querelis?
Postquam (dulce nihil sperant mea lumina) ... postquam
lux mea luce caret, fortes agitare palaestras
odimus et trepidis pedicas componere cervis;
nec nos Pierii cantus nec carmina, nec nos
oblectant agiles per florea rura choreae,
quaeque olim fuerant animo gratissima nostro
iam sordent: vacuos per pascua longa recessus
quaerimus et pavidis pendentia saxa ruinis.
Ite procul, pecudes, procul hinc, mea cura capellae:
solus ego ad solos gemitus effundere montes
vadam, si lacrimis insanus desinat ardor.
Me iubar exoriens, me sidera cuncta gementem
aspicient, hiemis seu frigora dura ruentem
Tixiniam sistent, seu torrida suxerit aestas.
Demens, qui lacrimis crudeles cedere Parcas
credis! Threicii non si tibi carmina vatis
carminibus valeas optatam accersere mortem.
Vos, montes, potius, potius miserescite, rupes,
obruite hunc miserum tantisque exolvite curis.
Sed quid ego incassum surdis mea carmina fundo
rupibus? Insanos tollet mors una dolores.
Pronus ab exosis subiecta in flumina saxis
deferar, inque imo submersum turbida fundo
unda teget Situlae. Tu nostri causa doloris,
nympha, vale: pecudes, saltus, armenta, valete.

BARG.

Surgamus ne forte dolor iam saevius urgens
praecipites saxis artus dare cogat amantem.

LYN.

Tityre, quid sola tecum sub rupe volutas?
Quid tantum lacrimis divosque hominesque lacessis?
Quis tibi finis erit? Viventia lumina pacem
abstulerant, eadem pacem tibi mortua demunt.
Sit pudor insano tantum indulgere labori.

TIT.

Iamdudum, Lynca, perii cum candida caelum
Phyliroem subiit, miserum nunc perdere mens est
corpus et ablatae comitem me adiungere nymphae.

BARG.

Ah, quid ais? Te tantum ergo rapit improbus ardor?
Quae tibi causa necis? Num quod tua maxima cura
Phyliroe periit? Laetari, Tityre, debes:
illa quod et superum numen formosa deorum
aspicit et flentem caelo te moeret ab alto.

TIT.

Scimus et haec animo iamdudum, Barge, videmus
omnia, sed dulces quoniam me cernere vultus
dii prohibent, rursus flagranti in pectore curae
ardentes subeunt, damnatae et taedia vitae:
morte mori certum est.

BARG.

Sed longe tristius illa
est aliquid: sonti scelerum tibi cernere dirae
ultrices dabitur, non quae cupis ora puellae.
Quin potius placidis mecum secede sub umbris
Phyliroemque tuam meritis tollemus ad astra
laudibus: alterno resonabunt carmine valles.

TIT.

Perge, sequar: forsan melior fortuna paratur.


III

Eripoemenon incipit. Collocutores Poeman, Hercules, Silvanus.


POEM.

Alter ab Arcadia, Siculis de montibus alter
venimus, Herculei dudum quo nominis usque
fama venit: placidas alternis cantibus aures
ne pigeat praebere, dabunt haec carmina forsan
nomen in extremis victurum finibus olim:
sic et Dardanii iuvenes et pulcher Adonis
ignotos inter saltus et pascua noti:
accipe nos igitur, princeps invicte, paratos
versibus et dulci pariter contendere cantu;
sic tua te virtus et dextrae insignia fortis
aeternum terris servent, sic aurea nobis
saecula et innocui vigeant, te principe, mores.

HERC.

Quin agite et viridi mecum considite in herba,
et varios inter flores alterna ciete
carmina? Tuque prior, primum mihi cognite Poeman,
incipe; carminibus totidem, Silvane, sequeris.

POEM.

Horrida diffugiunt glacialis tempora brumae
et nivibus positis placidi mitescere montes
incipiunt, pariter solitus mihi crescere fervor
incipit: incipiam pariter cantare Cytherim.

SILV.

Seu ver florigerum, seu torrida venerit aestas,
sive erit autumnus, hiemis seu frigora, semper
diceris nostris, Cardelia, versibus: et te
silvestres referent a nostro carmine picae.

POEM.

Solibus hibernis, aestiva blandior umbra,
blandior his undis et dulci blandior aura,
huc ades, o mea cura: quid est? Quo silva moretur?
Illa riget dumis, virides tenet illa colubros.

SILV.

Rupibus asperior, ventosa surdior unda,
et levibus foliis volucrique incertior Euro,
quid tam lenta venis? Quid enim est? Quo silva moretur?
Illa tenet colubros, duris riget illa rubetis.

POEM.

Hic nivei flores, croceis variantibus illos,
hic umbrae tenues, quas frondea porrigit arbor,
et puri fontes et gramina laeta Cytheri:
tecum hic quam libeat placidam deducere vitam!

SILV.

Tecum ego dumosos colles et terga nivosae
alpis et abrupta qua pendet rupe Fananum
quaque magis rigidi consurgunt saxa Lonati,
tecum ego desertas colerem, Cardelia, silvas.

POEM.

Quae iuga, qui colles, qui vos tenuere recessus,
dicite, Hamadryades, superis cum cessit ab oris
candida Phyliroe? Lacrimis rorare supremos
ite, piae, cineres et dona novissima ferte.

SILV.

Fleverunt moestae crudelia funera nymphae,

Phyliroes tumulum lacrimis sparsere, rosisque
et ferrugineas violas et candida circum
lilia purpureosque piae posuere hyacinthos.

POEM.

Diligit et versus et carmina nostra Cytheris,
nam modo cum canerem cantus lasciva notabat,
spectari et cupiens corylos agitabat et inde
visa sub umbrosis latitabat pendula ramis.

SILV.

At mea me solum spirat Cardelia, solum
ardet, nam levibus quotiens per plana veredis
auritos agitem lepores aut retia servem,
haec furtim sequitur venantemque aemula servat.

POEM.

Quid non cogat Amor? Tunc dicere carmina primum
coepimus et primum meditatos fundere versus
ille dedit cantus nobis artemque loquendi,
Castaliis melior nymphis et Apolline maior.

SILV.

Primus Amor docuit varias componere voces
et dare disparibus resonantia verba cicutis,
primus et insuetos querulo de gutture cantus
duxit et argutas docuit cantare volucres.

POEM.

Pastores, avidas fluvio prohibete capellas
atque arcete procul pecudes, mala vipera ripas
incolit: ah miseris ne forte occurrat et atros
adiciat morsus et tristia vincula nectat!

SILV.

Huc, pueri, cohibete greges, ubi plurima surgunt
gramina et horrenti pecudes defendit ab Euro
collis, et Herculeo tuti sub nomine saltus
nec varias metuunt vulpes nec bella luporum.

POEM.

Hic aestu pereunt fontes, sine gramine tellus
tristis inersque iacet, morbo periere capellae
et steriles raris resonant mugitibus agri,
ut novus Alcides nostris discessit ab oris.

SILV.

Piniferi elato laetantur vertice montes,
laetantur silvae, varios laetissima tellus
effundit flores, gaudent volucresque feraeque
Herculis adventu, gaudent armenta pecusque.

HERC.

Iam satis alterno pugnatum carmine, iam nox
nigra subit, grates vobis persolvere dignas
est animus: paribus certantes versibus ambos
ex aequo parili donandos munere duco.
Accipite hos igitur corsa de matre gemellos
pugnaces catulos: fures turbamque luporum
nocte sub oscura tuti temnetis, et iidem
per silvas comites perque horrida saxa fugacem
latratu capream laqueis incombere cogent.

SILV.

Dii tibi pro nobis quae nos non possumus ipsi
reddant, sed tenues si quid cantare cicutae
hae poterunt, totis, princeps, cantabere silvis.
Te fluvii celeres nostrique cacumina montis
laeta canent, nec tam vocali carmine Daphnis
notus erit, quamquam formoso nobilis ore
fulgeat et puris nomen sibi poscat in astris,
nec qui flaventes hedera cohibente capillos
incedit curru, domitoque insignis Eoo
ad iuga virgatas cohibet considere tigres.
Sed iam crebra polo collucent sidera: eamus.

red. G.

POEM.

Alter ab Arcadia, Siculis de montibus alter
venimus, Alcide, quo dudum nominis usque
fama tui venit: placidas ne cantibus aures
te pigeat praebere, dabunt haec carmina forsan
nomen in extremis victurus finibus olim.
Sic et Dardanii iuvenes et pulcher Adonis
ignotos inter saltus et pascua noti:
accipe nos igitur, princeps invicte, paratos
versibus et dulci pariter contendere cantu;
sic tua te virtus et dextrae insigna fortis
aeternum terris servent, sic aurea nobis
saecula et innocui vigeant, te principe, mores.

HERC.

Quin agite et viridi mecum considite in herba,
et varios inter flores alterna ciete
carmina? Tuque prior, primum mihi cognite, Poeman,
incipe; carminibus totidem, Silvane, sequeris.

POEM.

Horrida diffugiunt glacialis tempora brumae
et nivibus positis placidi mitescere montes
incipiunt, incipiam pariter cantare Citherym.

SILV.

Seu ver florigerum, seu torrida venerit aestas,
sive erit autumnus, hiemis sive frigora, semper
diceris nostris, Cardelia, versibus: et te
silvestres referent a nostro carmine picae.

POEM.

Solibus hibernis, aestiva blandior umbra,
blandior his undis et dulci blandior aura,
huc ades, o mea cura: quid est quod silva moretur?
Illa riget dumis, virides tenet illa colubros.

SILV.

Rupibus asperior, ventosa surdior unda,
et levibus foliis volucrique incertior Euro,
quid tam lenta venis? Quid enim est quod silva moretur?
Illa tenet colubros, duris riget illa rubetis.

POEM.

Hic nivei flores, croceis variantibus adsunt,
hic umbrae tenues, quas frondea proiicit arbor,
et puri fontes et gramina laeta Cytheri:
o utinam hic libeat mecum tibi ducere vitam!

SILV.

Tecum ego dumosos colles et terga nivosae
alpis, et abrupta qua pendet rupe Fananum
quaque magis rigidi consurgunt saxa Lonati,
tecum ego desertas colerem, Cardelia, silvas.

POEM.

Quae iuga, qui colles, qui vos tenuere recessus,
dicite, Hamadryades, superis cum cessit ab oris
candida Phyliroe? Lacrimis rorare supremos
ite, piae, cineres et dona novissima ferte.

SILV.

Fleverunt moestae crudelia funera nymphae,
Phyliroes tumulum lacrimis sparsere, rosisque
et ferrugineas violas et candida circum
lilia purpureosque piae posuere hyacinthos.

POEM.

Diligit et versus et carmina nostra Cytheris,
nam modo cum canerem cantus lasciva notabat,
spectari et cupiens corylos agitabat et inde
visa sub umbrosis latitabat pendula ramis.

SILV.

At mea me solum spirat Cardelia, solum
ardet, nam levibus quoties per plana veredis
auritos agito lepores aut retia servo,
haec furtim sequitur venantemque et sedula servat.

POEM.

Quid non cogit Amor? Tunc dicere carmina primum
coepimus et primum moeditatos fundere versus
ille dedit cantus nobis artemque loquendi,
Castaliis melior nymphis et Apolline maior.

SILV.

Primus Amor docuit varias componere voces
et dare disparibus resonantia verba cicutis,
primus et insuetos querulo de gutture cantus
duxit, et argutas docuit cantare volucres.

POEM.

Pastores, avidas fluvio prohibete capellas
atque arcete procul pecudes, mala vipera ripas
incolit: ah miseris ne forte occurrat et atros
adiiciat morsus, et tristia vincula nectat!

SILV.

Huc, pueri, cohibete greges, ubi plurima surgunt
gramina et horrenti pecudes defendit ab Euro
collis, et Herculeo tuti sub nomine saltus
ullas nec metuunt pestes nec bella luporum.

POEM.

Hic aestu pereunt fontes, sine gramine tellus
tristis inersque iacet, morbo periere capellae
et steriles raris resonant mugitibus agri,
ut novus Alcides nostris discessit ab oris.

SILV.

Piniferi elato laetantur vertice montes,
laetantur silvae, varios laetissima tellus
effundit flores, gaudent volucresque feraeque
Herculis adventu, gaudent armenta pecusque.

HERC.

Iam satis alterno certatum carmine, iam nox
nigra subit, grates vobis persolvere dignas
est animus: paribus certantes versibus ambos
ex aequo parili donandos munere duco.
Accipite hos igitur corsa de matre gemellos
pugnaces catulos: fures turbamque luporum
nocte sub oscura tuti temnetis, et iidem
per silvas comites perque horrida saxa fugacem
latratu capream laqueos incurrere cogent.

POEM.

Dii tibi pro nobis quae nos non possumus ipsi
reddant, sed tenues si quid cantare cicutae
hae poterunt, totis, princeps, celebrabere silvis.
Te fluvii celeres nostrique cacumina montis
laeta canent, nec tam vocali carmine Daphnis
notus erit, quamquam formoso nobilis ore
fulgeat et puris nomen sibi poscat in astris,
nec qui flaventes haedera cohibente capillos
incedit curru domitoque insignis Eoo
ad iuga virgatas cohibet considere tigres.
Sed iam crebra polo collucent sidera: eamus.


IV

Matthaei Mariae Boiardi comitis Vasilicomantia incipit.


Mira canam quae vix annis abeuntibus aetas
ambiguo meminit Phoebi iam prodita cantu.
Tu, dea, cui caeli cursus, cui sidera cordi,
cui ventura patent et inevitabile fatum,
Uranie, mecum silvas habitare casasque
ne pudeat. Quid non? Pecudes Amphrysia circum
flumina formosus iamdudum pavit Apollo.

Hesperias placido lustravit lumine gentes
Iuppiter et populos tandem miseratus ab alto
prospicit Ausonios. Terrae laetentur et aequor:
florida perpetui consurgunt gramina veris,
nunc spirant zephyri pulsis aquilonibus et nunc
candida formosi posuerunt tegmina montes.
Exultant hilares per flumina laeta Napaeae,
grataque tergeminas comitatur Nympha sorores.
Hic varios inter flores serpilla rosasque
indulgent choreis et dulcia carmina ludunt.

Haec primum incipient bis septem saecula postquam
transierint decimumque eadem post saecula lustrum
quo deus omnipotens hominis sub imagine terras
diluit et veterum noxas tulit inde malorum.
Tunc iterum mores terrenaque corpora menti
astrorum regis suberunt: tunc Borsia virtus
immortale decus caelo mittetur ab alto.

Tunc lappae et tribuli et nigri mala grana githonis
et lolium et sterilis semen morietur avenae.
Non nimbus laedet segetes, non horrida vitem
vastabit glacies, non turgida flumina campum;
desuescet mortale genus sentire feroces
pugnantum strepitus et tristia signa tubarum:
desuescet tristes ferrato in vertice cristas
cernere et erectum cuneis fulgentibus agmen.
Tunc rapidae fugient tigres genus atque luporum,
rupibus et tristes ursi morientur in altis.

Te vero, superum rector cui candida subdet
armenta et pecudes signatas vertice, te nunc
alloquor, humani si te iactura decoris
nil movet ac rebus contraria nomina portas,
at sperasse decet summo quod nixus Olympo
Iuppiter obstrusos hominum circumspicit actus,
mentibus et meritis aeque sua premia pendens.

Squalida terribiles animos in praelia Phoebe
erigit: Hesperios iamdudum sanguine campos,
sanguine et Hadriacas spumantes cernimus undas;
nec satis extremo vires adiungit Hibero
Gallica quo Graiis procumbant lilia campis!
Iamque Malus pendet sub eodem sidere Vertex,
Isthmiaci fractum nec tollent gesta duelli.
Hoc superi prohibete nefas: non caedibus hydram
crescentem innumeris patriae sed viscera ferro
appetet, Hesperio satiari sanguine gliscit.

Antia sed vultu placido quem diva superbum
reddidit, o pecudis nivei haec fatalia custos
accipe: non summi geminentur tempora regis
montibus in mediis, medio dum Caesaris heres
ardebit solio; cogeris rumpere vitam
barbarus ac pecudi cantabit carmina pastor,
aurea formosae cui fulget lamina dextrae.

Tunc cervos laqueis, volucres tunc fallere visco
desistet mortale genus; verum aurea saecla,
aurea progenies iterum: non fortia tauri
colla iugo subdent sed passim libera campis
armenta et pecudes viridantia gramina carpent,
non pardum fugient lepores, non damma leonem,
et celeres picta iungentur tigride cervi;
sed geminas superum regis volitare volucres
iam video: nigras superis haec dirigit alas,
secum candidulis caelum petit altera pennis.

Nunc ego te niveae decus indelebile prodam
alitis, immenso cuius sub robore rursus,
rursus et Herculeo pacatur nomine tellus.
Fulva Cleonaeo iam te praerepta leoni
pellis obit: iam tu fortissima colla tumentem
ignibus appositis urges iuveniliter hydram
quam non arma queant, validum non frangere robur.

Ver dabit et flores, te praeside, frugibus aestas
dives erit multis, tunc poma autumnus et uvas
conferet ac pleni vix stabunt pondere rami,
brumaque iam tepido mitescet dura sereno:
tunc grandes pecudum foetus, tunc copia lactis,
tunc nec sanguinei radiabit stella cometae,
nec vastum insanis consurget fluctibus aequor,
non catulum rabies, pecudem non tabida pestis
corripiet, flavas rubigo haud horrida messes
eruet, haud tristi procumbent grandine vites.

Quo ruis, ah demens? Heroum gesta superbis
commemoranda sonis tenui mandare cicutae
ausus es et duras fatorum solvere voces,
quod non Eriphyle, quod non Marpesia, quod nec
dixerat erranti mandans sua carmina lauro:
plurima sed taceo, quamquam phoebeia, quamquam
tradita veridica mereantur ab arbore nomen.
Audaces timeo ne sidera summa petenti
deficiant pennae, sicut maris occupet unda
ora, sicut poto tribuam nova nomina ponto.
Haec tamen inculti fuerint solatia cantus
rupibus et saxo, cecini quod carmina surdis.
Iam neque, Hamadryades, posthac ignobile carmen
nympharumque choro aut hominum referetis ad aures
montibus, at lateat solis in montibus ortum.


V

Silva incipit. Collocutores in hac Lycanor et Menalcas.


LYC.

Quam bene nunc dulci tenuis sonat aura susurro
amnicolas inter salices, et frondea nutant
virgulta excelsoque agitantur vertice pinus;
quam bene vicino respondent murmure ripae:
molliaque argutos invitant sibila cantus.

MEN.

Vera refers, utinam comitem sors candida Bargum
adderet, huic parili certaret carmine contra
Tityrus, immotas solitus deducere quercus.

LYC.
Quod cupis id cupimus, prohibent sed fata, Menalcas:
alter enim circum pecudes et pinguia circum
armenta, oblitus nemorum, noctesque diesque
perditur, et tenues claudunt sua carmina lanae;
alter Hamadryadas et florida rura Lycaei
deseruit, celsasque vagus delatus ad arces
ardentis acies et regum praelia tentat.

MEN.

Quandoquidem in silvis pudor est considere doctos
armaque vocales cupiunt horrenda poetae,
nos, quibus ingenium, quibus ardua verba, Lycanor,
deficiunt, humili celebremus carmine silvas.

LYC.

Incipe, sic viridi consurgant aequa Vesevo
gramina, sic pingues redeant cum matribus agni
plenaque foecundis concrescant ubera foetis.

MEN.
Incipiam, melior cantu meliora rependes.
Postquam nulla meum pietas miserata dolorem
subvenit, extremo frondentes carmine silvas
alloquar, hae nullos solitae contemnere questus.
Scitis enim, quercus celsoque cacumine fagi
fraxineumque nemus viridantisque ilicis arbor,
scitis enim quales gemitus, quae carmina fundam,
quam repetam vestro signatum in cortice nomen,
dumque vagor solus, quae condita pectoris edam
vulnera: ceu quondam fallaci perfida vultu
promisit misero, starent quod sidera, quod sol
ureret obliquis immotam cursibus Arcton,
cum possem immoto tandem de pectore labi.
Scitis et ut totis flagrantem scaeva medullis
rideat et, laeto spectans incendia vultu,
improba iuratosque deos et numina temnat.
Posthac dulce nihil, semper mihi lumina fletu
turgida et extremo singultus pectore ducti;
nil gelidi fontes, nil gramina laeta pecusve,
serpentesve iuvant hederae, non fluminis unda
et virides circum ripae, non roscida ramis
mala iuvant plenis, non flexi palmitis umbra.
Displicet haec querulos fundens mea tibia cantus:
et vitam pariter carmenque exosus et artem
posse mori cupiam, ni spes procul aurea nobis
mutatosque deos melioraque pectora monstret.

LYC.

Non ita populeo madidus sub vertice mergus
laetatur nitido pennas ostendere Phoebo,
nec tantum rapido cervus deprensus ab aestu
nare per aequoreos fluctus, per flumina gaudet,
quantum ego divino laetatus carmine, quo te
sistere crediderim fluvios, quo ducere montes,
mire puer: non haec reddemus verba vicissim,
sed quocumque modo nostra haec incondita dicam.

MEN.

Incipe, sic numquam foetas variatus asilus
exagitet, pecorique tuo nec tabida pestis
ingruat, aut fato pereant urgente capellae.

LYC.
Felices ripae, fortunatissima puri
unda lacus, vestro candentia membra liquore
perfudit vestris mea lux sua corpora lymphis:
huc posuit gressus, memini, iam nuda decoros
et niveis pedibus gaudentia germina movit.
Nil reor in terris formosius ulla tulisse
saecula, seu roseam Chlorim seu Phyllida iactent.
Aureus e niveo fulgebat vertice crinis
perque humeros, ludens, per cygnea colla volabat;
alba genas tenui leviter suffusa rubore,
flectebat dulci radiantia lumina risu:
lumina quis purus astrorum cederet ardor.
Pectora quid dicam duris formosa papillis?
Quid femur, aut niveo planum sub pectore ventrem?
Brachia quo laudem, teretes quo carmine suras?
Posthac triste nihil sperent mea lumina iam se
cernere, dumque meo stabunt in pectore vultus
formosi (stabunt etenim dum vita manebit)
hoc nemus, hi montes et erunt haec flumina nobis
sacra: nec intonso tantum Parnassia rupes
clara deo colitur, nec tantum grata Dianae
Eurotae Oebalii venerantur flumina nymphae.
Sic mihi felices servent pia numina cursus.
Hei mihi! Quam timeo dudum ne fixa sub isdem
legibus aut vultu maneat fortuna sereno!

MEN.

Digna satis tali quaenam pro carmine dona
sperem posse dari? Tantum non roscida prata
mane placent pecori nec tantum salsa capellis
gramina, non virides silvae, non pascua nobis.
Haec tamen egregio quamvis indigna labori
munera habe: haec calamo quondam mihi parta sonanti
pocula, maioris calamis cessura poetae,
fagina, sed torno docti laborata Comastis.
Herculis in medio fulgent insignia nostri,
narcissus bicolor solidoque adamante revinctus.

LYC.

Quis queat egregiis docto cum carmine donis
condignos versus et munera digna referre?
Non si docta deus formet mihi carmina, non si
multa Tarentinos pascat mihi buccula campos.
Hanc tamen, ut nostri subeat quandoque, catellam
accipe: dent superi quicquid super inde mereris.

red. G.

LYC.

Quam bene nunc dulci tenuis sonat aura susurro
amnicolas inter salices, et frondea nutant
virgulta excelsoque agitantur vertice pinus;
quam bene vicino respondent murmure ripae:
molliaque argutos invitant sibila cantus.

MEN.
Vera refers, utinam comitem sors candida Bargum
adderet, huic parili certaret carmine contra
Tityrus, immotas solitus deducere quercus.

LYC.
Quod cupis, id cupimus, prohibent sed fata, Menalca:
alter enim circum pecudes et pinguia circum
armenta, oblitus nemorum, noctesque diesque
perditur, et tenues norunt sua carmina lanae;
alter Hamadryades et florida rura Lycaei
deseruit, celsasque vagus dum fertur ad arces
ardentes acies et regum praelia tentat.
Quandoquidem in silvis pudor est considere doctos
armaque vocales cupiunt horrenda poetae,
nos, quibus ingenium, quibus ardua verba, Lycanor,
deficiunt, humili celebremus carmine silvas.
Incipe, sic viridi consurgant laeta Vesevo
gramina, sic pingues redeant cum matribus agni
plenaque foecundis concrescant ubera foetis.

MEN.
Incipiam, melior cantu meliora rependes.
Postquam nulla meum pietas miserata dolorem
subvenit, extremo frondentes carmine silvas
alloquar, hae nullos solitae contemnere questus.
Scitis enim, quercus celsoque cacumine fagi
fraxineumque nemus viridantisque ilicis arbor,
scitis enim quales gemitus, quae carmina fundam
quamque libens repetam signatum in cortice nomen;
scitis et ut totis flagrantem saeva medullis
rideat et, laeto spectans incendia vultu,
improba iuratosque Deos et numina temnat.
Posthac dulce nihil, semper mihi lumina fletu
turgida et extremo singultus pectore ducti;
nil gelidi fontes, nil gramina laeta pecusque,
serpentesve iuvant hederae, non fluminis unda
et virides circum ripae, non roscida ramis
mala iuvant plenis, non flexi palmitis umbra
displicet haec querulos fundens mea tibia versus:
et vitam pariter carmenque exosus et artem
posse mori optarim, ni spes procul aurea nobis
mutatosque deos, melioraque pectora monstret.

LYC.
Non ita populeo madidus sub vertice mergus
laetatur nitido pennas ostendere Phoebo,
nec tantum rapido cervus deprensus ab aestu
nare per aequoreos fluctus, per flumina gaudet,
quantum ego divino laetatus carmine, quo te
sistere crediderim fluvios, quo ducere montes,
culte puer: non haec reddemus verba vicissim,
sed quocumque modo nostra haec incondita dicam.

MEN.
Incipe, sic numquam foetas variatus asyllus
exagitet, pecorique tuo nec tabida pestis
ingruat aut fato pereant urgente capellae.

LYC.
Felices ripae, fortunatissima puri
unda lacus, vestro candentia membra liquore
perfudit vestris mea lux sua corpora lymphis:
hic posuit gressus, memini, iam nuda decoros
et niveis pedibus gaudentia gramina pressit.
Nil reor in terris formosius ulla tulisse
saecula, seu roseam Chlorim seu Phyllida iactent.
Aureus e cultu fulgebat vertice crinis
perque humeros, ludens, per cycnea colla volabat;
alba genas, tenui leviter suffusa rubore,
flectebat dulci radiantia lumina risu:
lumina queis purus astrorum cederet ardor.
Pectora quid dicam geminis decorata papillis?
Quid femur, aut niveo planum sub pectore ventrem?
Brachia quo laudem, teretes quo carmine suras?
Posthac triste nihil sperent mea lumina iam se
cernere, dumque meo stabunt in pectore vultus
formosi (stabunt autem dum vita manebit),
hoc nemus, hi montes et erunt haec flumina nobis
sacra: nec intonso tantum Parnassia rupes
clara deo colitur, nec tantum grata Dianae
Eurotae Oebalii venerantur flumina nymphae.
Sic mihi felices servent pia numina cursus.
Hei mihi! Quam vereor constans ut fixaque in iisdem
legibus aut vultu maneat fortuna sereno!

MEN.
Digna satis tali quaenam pro carmine dona
sperem posse dari? Non tantum roscida prata
mane placent pecori, nec tantum salsa capellis
gramina, non virides silvae, non pascua cervis.
Haec tamen, egregio quamvis indigna labore,
munera habe: haec calamo quondam mihi parta sonanti
pocula maioris calamis cessura poetae,
fagina, sed torno docti laborata Comastis;
Herculis in medio fulgent insignia nostri,
Narcissus bicolor solidoque adamante revinctus.

LYC.
Quis queat egregiis culto cum carmine donis
condignos versus et munera digna referre?
Non si compta deus formet mihi carmina, non si
multa Tarentinos pascat mihi bucula campos.
Hanc tamen, ut nostri subeat te cura, catellam
accipe: dent superi maius quodcumque mereris.


VII

Matthaei Mariae Boiardi Comitis Herodia incipit.


Aurea rorantes fugiebant sidera currus
solis et umbrosae cedebant tempora noctis,
solus ego, in silvis, qua proxima prata Capello
unda ferit Situlae, per devia rura vagabar.
Ecce sub adversa videor mihi carmina rupe
audisse Orpheis dicuntur qualia chordis
exisse, aut dulci memoratur qualia cantu
doctus Maenaliis Pan evolvisse sub antris.
Accedo ut clari pateat mihi carminis auctor:
stabat Michalii Bargus sub vertice montis
mollia Pierio fundens modulamina versu;
circum agiles ludunt satyri nymphaeque decentes,
auscultant rigidae nutanti vertice quercus,
graminis oblitae, capiunt et blanda iuvencae
carmina, et arguti quatiunt capita ardua montes.
Ille canit: duro genitam cum robore prolem
Hesperiam patrio pulsus Saturnus Olympo
accepit, moresque novos, nova nomina fecit;
saecula tunc Iano cantat regnata bifronti,
et Saturnigenam praestanti corpore Picum
reddit avem, et comites variarum monstra ferarum,
et Diomedeos comites dat carpere purum
aera, nam niveis circumdat corpora pennis;
tum canit et doctas ausum celebrare choreas
nympharum, viridi conclusum cortice corpus
pastoris tristi iam stirps oleagina succo;
Vertumnumque canit, varias cui sumere formas
fas erat, huic et fas placuit si ponere sumptas;
tunc Samium canit ille senem, qua mente deorum
noverit affatus, ut totis obruta terris
callidus eruerit Naturae arcana potentis;
iungit et Hetruscis praesago pectore glebis
concrevisse Tagen, primus qui noscere fibras
coeperit et dubios avium praescire volatus;
Parrhasiosque refert equites Herilumque subactum
viribus Evandri, totiens qui cuspide fusus
et totiens Stygio fuerit revocatus ab amne;
nec minus Iliacas acies totamque furenti
Hesperiam bello praestanti carmine miscet;
addit et Idaeo prognatas vertice pinus
nympharum specie notum iam nare per aequor;
adduntur gemini Mavortia pignora fratres
horrida villosae lambentes ubera matris;
tunc magis elato Romanum carmine cantat
nomen, et ancipiti iussos certare duello
tergeminos iuvenes diversisque acta quadrigis
membra ducis memorat; tunc nomina clara Metellos
Torquatosque refert, insignis marte Camillus
additur et clarum cui contulit Africa nomen.
Tandem grandiloquo Borsaeas carmine laudes
incipit: audito siluerunt nomine venti
turbidaque immoto stupuerunt flumina cursu,
illius ad nomen flexere cacumina quercus
et proni intonso nutarunt vertice montes.
Ille decus mirum praestanti in corpore cantat,
ore Iovi ut similis, ut Phoebo crinibus utque
brachia Threicii tulerit cum pectore Martis.
Nec minus ut prima quondam flagrante iuventa,
arma calens et equos, victricia signa Philippi
cum tulit, oblatas patriaeque ut sumpsit habenas
utque, truci armorum strepitu lituisque sonante
Italia et totae fremerent cum praelia gentes
vicinae, placida populos in pace quietos
continuit, procul hinc et tristia reppulit arma.
Salve, Estense decus, terrarum gloria Borsi,
quo duce sideribus terras Astrea relictis
incolit, et prisci rursum quo principe mores
aureaque aeterni redierunt otia veris;
salve, Estense decus, sub quo fulgentia tuti
agmina et horrendo nescimus classica cantu.
Quid dicam? Herculeum merito cum carmine nomen
extulit et clarae primos ab origine gentis
heroas cecinit: quales cum sancta subactis
iura darent populis, quales cum praelia duri
Martis et eversos agerent iuveniliter hostes:
teque decus rerum caneret, nova gloria celsi
sanguinis, et docto celebraret carmine laudes
egregias tua gesta canens: te vivida virtus,
te vigor Herculeus, te formosissima pulchri
corporis effigies et munera Palladis ornant.
Tu Calabrum cuneos Siculasque, invicte, phalanges
eruis; haud olim puerum Pandonius heros
terruit, immani quamvis se corpore et armis
obtulerit; non te segnem sensere feroces
Ambrachiae populi, quamvis et flectere habenas
et iaculum excusso docti intorquere lacerto;
non te dira lues, fulvi mala cura metalli
occupat, at toto virtus pretiosior auro
elatum tenues aurasque et sidera supra
extulit, aeternumque dedit per saecula nomen.
Haec memini doctum vario modulamine Bargum
fundentem, et coelo referentes carmina montes,
oblatasque hederas et Bacchica serta canenti,
et circum in numerum, manibus per mutua nexis,
formosas tenuem Dryadas duxisse choream
mollia composito rumpentes gramina passu;
et memini nullo saltantes ordine Faunos
silvanos Satyrosque et caetera numina ruris,
donec stellato succedens Cynthia coelo
compulit et vatem comitesque relinquere saltus.

red. G.

Pallida rorantes fugiebant sidera currus
solis et umbrosae cedebant tempora noctis,
solus ego, in silvis, qua proxima prata Capello
unda strepit Situlae, per devia rura vagabar.
Ecce sub adversa videor mihi carmina rupe
audisse Orpheis dicuntur qualia chordis
exisse, aut dulci memoratur qualia cantu
doctus Maenaliis Pan evolvisse sub antris.
Accedo, ut clari pateat mihi carminis autor:
stabat Michalii Bargus sub vertice montis
mollia Pierio fundens modulamina versu;
circum agiles ludunt satyri nymphaeque decentes,
auscultant rigidae nutanti vertice quercus,
graminis oblitae, accipiunt et blanda iuvencae
carmina, et arguti quatiunt capita ardua montes.
Ille canit: duro genitam cum robore prolem
Hesperiam patrio pulsus Saturnus Olympo
accepit, moresque novos, nova nomina fecit;
saecula tum Iano narrat regnata bifronti
et saturnigenam maculoso tegmine Picum
reddit avem, et comites variarum monstra ferarum,
et Diomedeos comites dat carpere purum
aera, queis niveis circumdat corpora pennis;
tum canit et doctas ausum irridere choreas
nympharum, viridi conclusum cortice corpus
pastoris tristi iam stirps oleagina succo;
Vertumnumque canit, varias cui sumere formas
fas erat, huic et fas placuit si ponere sumptas;
et Samium canit ille senem, qua mente deorum
noverit affatus, ut totis obruta terris
callidus eruerit Naturae arcana potentis;
iungit et Etruscis praesago pectore glebis
concrevisse Tagen, primus qui noscere fibras
coeperit et dubios avium prescire volatus;
Parrhasiosque refert equites Herilumque subactum
viribus Evandri, toties qui cuspide fixus
et toties Stygio fuerit revocatus ab amne;
nec minus Iliacas acies totamque furenti
Hesperiam bello praestanti carmine miscet;
addit et Idaeo prognatas vertice pinus
nympharum species notum iam nare per aequor;
adduntur gemini Mavortia pignora fratres,
horrida villosae lambentes ubera matris;
tum magis et docto Romanum carmine cantat
nomen, et ancipiti iussos certare duello
tergeminos iuvenes diversisque acta quadrigis
membra ducis memorat; mox nomina clara Metellos
Torquatosque refert, insignis Marte Camillus
additur et clarum cui contulit Africa nomen.
Tandem grandiloquo Borseas carmine laudes
incipit: audito siluerunt nomine venti
turbidaque immoto stupuerunt flumina cursu,
illius ad nomen flexere cacumina quercus
et proni intonso nutarunt vertice montes.
Ille decus mirum formoso in corpore cantat,
ore Iovi ut similis, ut Phoebo crinibus utque
brachia Threicii tulerit cum pectore Martis.
Nec minus ut prima quondam flagrante iuventa,
arma calens et equos, victricia signa Philippi
cum tulit, oblatas patriaeque ut sumpsit habenas
utque, truci armorum strepitu lituisque sonante
Italia et totae fremerent cum praelia gentes
vicinae, placida populos in pace quietos
continuit, procul hinc et tristia reppulit arma.
Salve, Estense decus, terrarum gloria Borse,
quo duce sideribus terras Astrea relictis
incolit, et prisci rursum quo principe mores
aureaque aeterni redierunt otia veris;
salve, Estense decus, sub quo fulgentia tuti
agmina et horrendos nescimus classica cantu.
Quid dicam? Herculeum merito cum carmine nomen
extulit et clarae primos ab origine gentis
ante canens atavos quales cum sancta subactis
iura darent populis, quales cum praelia duri
Martis et eversos agerent immaniter hostes.
Cum te tantorum caneret superator avorum,
Alcide, et stricto celebraret carmine laudes
egregias tua facta canens: te vivida virtus,
te vigor herculeus, te formosissima pulchri
corporis effigies et munera Palladis ornant.
Tu Calabrum cuneos Siculasque invicte phalanges
eruis; haud olim puerum Pandonius heros
terruit, immani quamvis se corpore et armis
obtulerit; non te segnem sensere feroces
Ambraciae populi quamvis et flectere habenas
et iaculum excusso docti intorquere lacerto;
non te dira lues, fulvi mala cura metalli,
elatum tenues aurasque et sidera supra
extulit, aeternumque dedit per saecula nomen.
Haec memini doctum vario modulamine Bargum
fudisse atque altos retulisse haec carmina montes,
oblatasque hederas et Bacchica festa canenti,
et circum in numerum, manibus per mutua nexis,
formosas tenuem Dryadas duxisse choream,
mollia composito rumpentes gramina passu;
et memini nullo saltantes ordine Faunos
Silvanos Satyrosque et caetera numina ruris,
donec stellato succedens Cynthia caelo
compulit et vatem turbamque relinquere saltus.


VII

Incipit Buccula. Collocutores Poeman, Corydon et Bargus.


POEM.

Dicite io, pueri, si forte ad fluminis undas
venerit his hodie mihi perdita buccula lustris.

COR.

Scilicet hoc solum curae est: tua buccula nobis
credita? Lascivos demens agitabis amores,
nos tibi custodes servabimus omnia, Poeman?

POEM.

Altius his blaeso nil diceret ore superbus
Bebius aut illo si quisquam elatior alter.
Non tamen admiror cum te tua cornua tollant:
saepius et tristes crudescunt cornibus hyrci.

COR.

Haec tibi credemus, veluti Iovis ardua quercus
dixerit aut dubio cantu non falsus Apollo?

POEM.

Credere quis cogat? Sed cur tibi tanta Patelli
gratia? Numquid oves et iugera culta Patellus
diligit? Hei demens Corydon! Tu ponere vites
pergis et a vacuis nucibus secernere plenas,
te tua secernit coniunx haud stulta Patello.

COR.

Ureris, haud fallor, quod me super omnia gratum
ducit et exoptat super omnia cara Patellus.
Saepius a magna discedens urbe canentem
me petit et solis mecum spatiatur in arvis,
et mea deducto sic carmina suscipit ore
nollet ut ad superos Phoebeaque lumina tolli.

POEM.

Haec ego si credam, numquam mihi fistula collo
pendeat, hanc frangam proprio vel dente cicutam.
Tu tibi forte aliquid magnum cecinisse videris
cum "Rosa bella" tuo consurgit carmine, vel cum
proditur a pueris iam cognitus "Ille triumphus".

COR.

Si placet, alternis certemus versibus ergo,
nam, licet et Tribracho certes vel doctior illo,
non tamen effugiam. Victori praemia maior
tu dabis aut melius pones: tibi plena facultas
de grege seu malis pecudes seu ponere taurum.

POEM.

Quam bene, dii mites, quod si mihi perdita dudum
buccula maiores pandunt pia numina census!
Tu, cui nota prius pastoria sibila, Barge,
huc ades. Alterno certamus carmine: lactis
pondera bina et oves totidem, simul adde iuvencam
praemia victori. Certum est cohibere loquacem.

BARG.
Dicite, nos viridi carmen capiemus ab ulmo,
quando umbrae tenues et dulcis sibilat aura,
et formosa virent foecundi pignora veris.
Dicite, tuque prior, Corydon, tua carmina pande.

COR.

Diva prius levibus carmen modulata cicutis,
huc ades et versus et carmina nostra tuere.

POEM.

Phoebe, meum numen, superent mea carmina, Phoebe,
Orphea vel Tyrium, quisquis fuit ille, poetam.

COR.

Sola meos olim tenuit Cardelia sensus,
donec erunt aestus et frigora sola tenebit.

POEM.

Nos cupit ante alios, nostro Philomela decore
uritur, uretur fulgebunt sidera donec.

COR.

Conde iubar, Titan, longissima lumina conde,
conde iubar: pactum liceat mihi poscere munus!

POEM.

Quam brevis hesterna decessit Cynthia nocte!
Vix licuit positam cupido mihi tangere nympham.

COR.

Tam formosa meo gaudet Cardelia cantu
quam fluviis salices, salicis quam fronde capellae.

POEM.

Tristia sunt nobis tantum tua iurgia quantum
vitibus aut capreae, capreisve fugacibus ursi.

COR.

Saepius ingenti posui mea membra sub ulmo,
saepe sub ilicibus, nec reppulit umbra calorem.

POEM.

Hei mihi! Quis tantos poterit cohibere calores?
Quis? Padus aut Tuscho descendens de vertice Rhenus?

COR.

Urimur Apuliae ceu sicco in pulvere messor
uritur et longis ceu torrida farra diebus.

POEM.

Urimur ardenti ceu pingues unguine pinus,
robora ceu viridis ardent incensa cupressi.

COR.

Haec tibi texuntur vario distincta colore
serta: novus Titan cum venerit, ipsa venito.

POEM.

Est mihi, quod tribuam cum tu, mea maxima cura,
veneris, illa tuo volucris de nomine dicta.

COR.

Alcide, nam tu terras pacasse ruentis
diceris, hos ignes atque haec tibi pocula pono.

POEM.

Has tibi (quod primo nec re nec nomine differs
Alcide) silvas, haec aurea poma dicamus.

COR.

Solvite latrantis resonantia colla molossi,
subdola damnosae premimus vestigia vulpis.

POEM.

Rara per obliquos tendantur retia colles
ne videant variae suspecta repagula lynces.

COR.

Non hic praecipiti curamus flumina cursu,
fida laborantes defendunt robora ripas.

POEM.

Quam timeo viridem Cauri ne frigora myrtum
eripiant: tenera est et nullo tegmine tuta.

COR.

Ducite iam saturas ad flumina laeta capellas,
candidus infectam purgavit corniger undam.

POEM.

Ducite pascentes ad pascua tuta iuvencos,
murmura villosi procul hinc abiere leonis.

COR.

Huc undam et plenis deducite flumina ripis,
arida ne sitiens proscindat Sirius arva.

POEM.

Naiades, Eridani fluvios cohibete furentis
ne pereant humili morientia semina campo.

BARG.
Dum nos verba tenent, pueri, lupus ecce per illos
callidus anfractus pecudes aggressus et illas
turbidus exagitat: en nostram perfidus agnam
arripit et tremula simulato verbere cauda
impellit pavidam. Cursum prohibete, coloni,
ne ruat in lucos, volucres adhibete sagittas
et ferrata sonent latrantis colla molossi.
Cernitis? En fallax, solitae non immemor artis,
dissimulat strepitus et ad alta cacumina tendit.
Non tamen evadet: fugiat quacumque, sequamur.

red. R.

POEM.

Dicite io, pueri, si forte ad fluminis undas
venerit his hodie mihi perdita buccula lustris.

COR.

Scilicet hoc solum curae est: tua buccula nobis
credita? Lascivos demens sectabis amores,
nos tibi custodes servabimus omnia, Poeman?

POEM.

Non mihi tu custos, Corydon, tibi cura tuae sit
coniugis occidua quae semper nocte maritum
deserit et querulos ficto cum murmure porcos
evocat ad tremulae simulata legumina cistae
callida quo tenero sese coniungat amanti.

COR.

Haec tibi credemus, an non mihi pascua mendax
pinguia florentis iurabas secta gemellae,
cum tamen hac ipsa veniat puer ictilis hora
et reserat nullo positas in gramine falces?

POEM.

Credere quis cogat? Sed quid tibi tanta Patelli
gratia? Numquid oves et iugera culta Patellus
diligit? Ha verum, Corydon, tu ponere vites
et properas vacuis nucibus secernere plenas,
te tua secernit coniunx haud stulta Patello!

COR.

Ureris, haud fallere, quod me super omnia gratum
ducit et exoptat super omnia cara Patellus.
Saepius a magna discedens urbe canentem
me petit et solis mecum spatiatur in arvis.

POEM.

Hunc tuus irsuta villosior istrice vultus
elicit, ut magna discedens urbe canentem
audiat; an forsan credis tua carmina, demens,
aut illi aut nostris umquam placitura puellis?

COR.

Si placet, alternis certemus versibus ergo,
certemus, sed non sine pignore: plena facultas
sit tibi seu malis pecudes seu ponere taurum.

POEM.

Ponere tu taurum pecudesque in praemia poscis,
qui rigidum nigra panem confundere faba
et solitus tristi ventrem sanare lupino:
nos soliti tenero promittere munera Mopso.

COR.

Aura de hinc vili puerum donare corona,
divitis aut fulvas pecudes mentire parentis;
nos tenues, Poeman, sed decertare parati:
hunc taurum, has pecudes oculosque imponere palmae.
Sed quis vicina deiecit ab arbore frondes?
Arbiter hic nostri veniet frondator honoris:
quisquis erit sasso pigeat quaesisse iuvencam.

POEM.

Alternis placidas aures de cantibus, Alcon,
praemia nec malim quam te certare magistro.

ALC.
Dicite, nos alta carmen capiemus ab ulmo;
sed primum viridi geminas vincite capistro
arboris ad truncum pecudes sua munera cuique:
debita victori pecudes victoque capistrum.

COR.

Diva prius levibus carmen modulata cicutis,
huc ades et versus et carmina nostra tuere.

POEM.

Phoebe, meum numen, superent mea carmina, Phoebe,
Orphea vel Tyrium, quisquis fuit ille, poetam!

COR.

Sola meos olim tenuit Cardelia sensus,
donec erunt aestus et frigora sola tenebit.

POEM.

Hos cupit ante alios, nostro Philomela decore
uritur, uretur fulgebunt sidera donec.

COR.

Conde iubar, Titan, longissima lumina conde,
conde iubar, pactum liceat mihi poscere munus.

POEM.

Quam brevis hesterna decessit Cynthia nocte!
Vix licuit positam cupido mihi tangere nympham.

COR.

Tam formosa meo gaudet Cardelia cantu
quam fluviis salices, salicis quam fronde capellae.

POEM.

Tristia sunt nobis tantum tua iurgia quantum
vitibus aut capreae, capreisve fugacibus ursi.

COR.

Saepius ingenti posui mea membra sub ulmo,
saepe sub ilicibus, nec reppulit umbra calorem.

POEM.

Hei mihi! Quis tantos poterit cohibere calores?
Quis? Padus aut Thusco descendens vertice Renus?

COR.

Urimur Apuliae ceu sicco in pulvere messor
uritur et longis ceu torrida farra diebus.

POEM.

Urimur ardenti ceu pingues unguine pinus,
robora ceu viridis ardent incensa cupressi.

COR.

Haec tibi texuntur vario distincta colore
serta: novus Titan cum venerit, ipsa venito.

POEM.

Est mihi, quod tribuam cum tu, mea maxima cura,
veneris, illa tuo volucris de nomine dicta.

COR.

Alcide, nam tu terras pacasse ruentis
diceris, hos ignes atque haec tibi pocula pono.

POEM.

Has tibi (quod primo nec re nec nomine differt
Alcide) silvas, haec aurea poma dicamus.

COR.

Solvite latrantis resonantia colla molossi,
subdola damnosae premimus vestigia vulpis.

POEM.

Rara per obliquos tendantur retia colles
ne videant variae suspecta repagula lynces.

COR.

Non hic praecipiti curamus flumina cursu,
fida laborantes defendunt robora ripas.

POEM.

Quam timeo viridam Cauri ne frigora myrtum
eripiant: tenera est et nullo tegmine tuta.

COR.

Ducite iam saturas ad flumina laeta capellas,
candidus infectam purgavit corniger undam.

POEM.

Ducite pascentes ad pascua tuta iuvencos,
murmura villosi procul hinc abiere leonis.

COR.

Huc undam et plenis deducite flumina ripis,
arida ne sitiens proscindat Sirius arva.

POEM.

Naiades, Eridani fluvios cohibete furentis
ne pereant humili morientia semina campo.

BARG.
Dum nos verba tenent, pueri, lupus ecce per illos
callidus anfractus pecudes aggressus et illas
turbidus exagitat: en nostram perfidus agnam
arripit et tremula simulato verbere cauda
impellit pavidam. Cursum prohibete, coloni,
ne ruat in lucos, volucres adhibete sagittas
et ferrata sonent latrantis colla molossi.
Cernitis? En fallax, solitae non immemor artis,
dissimulat strepitus et ad alta cacumina tendit.
Non tamen evadet: fugiat quacumque, sequamur.


VIII

Incipiunt Philicodiae. Collocutores Moeris et Bargus.


Urebat iuvenem Moerim formosa Cytheris,
ardebat roseam iuvenis Philotida Bargus;
docti ambo calamis et cantu dicere docti,
et sueti versus alternaque carmina semper
prodere et ingestos animis ardentibus aestus,
cumque pruinosae noctis raresceret umbra
purus et innumeris splendesceret ignibus aether,
haec Moeris viridi de vertice carmina rupit.

MOER.

"Frigida somniferae iam cedent tempora noctis
fervidus et roseo radiabit vertice Titan,
iamque erit ut caram liceat mihi visere nympham.
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
O bene candenti certantia colla ligustro,
o bene sideribus certantia lumina puris
aureaque errantis vincentes vellera Phrysi,
perque caput crines, per candida colla decori:
en erit ut pascam dulci mea lumina visu?
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
Exere formosos Sol formosissime currus,
exere: sic virides lauri pulcherrima semper
et iubar et longi circumstent tempora crines!
Purpureum iam tolle caput, mea vota moraris!
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
Qui potuit flavam iuvenis vidisse Cytherim
et non extremis flagrantia tela medullis
sensit, et insolitos non pectore concipit aestus,
Alpinas idem glacies et frigora nudus
transeat et, rapidi fulget cum stella Leonis,
Apula solicito transmittat pascua cursu.
Paulatim fugiunt nebulae, lux proxima surgit.
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
Cum subit in mentem Maiis quae verba Kalendis
dixeris et iuncta dederis quae foedera dextra,
ardua stellati videor mihi culmina caeli
tangere et elato sublimem vertice Olympum;
cum rursus video quali te lumine cernat,
quodque dolet, quali spectetur lumine Lynces,
mens abit: hanc roseo reddent tua lumina vultu.
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
Proxima cum primum se lux dabit aurea terris,
invisum multo pellemus munere Lyncem:
sunt grege de niveo tenuissima vellera et agnus,
mollia candenti vestitus tergora lana,
sunt gemini variis praestantes pellibus haedi,
munera formosae dudum servata puellae.
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
Roscida venturo vanescunt sidera Phoebo
atque diem rauco testantur gutture galli,
integrat et moestis cantus Philomela querelis.
Iam magis et tenerum praetentat corpora frigus,
iam lepus et pavidi petiere cubilia dammae,
rarescunt noctis nebulae, mea vota virescunt.
Abdidit exoriens rorantia Lucifer astra".

Sic Moeris: Situlae rapido de flumine Bargus
protinus hoc tetigit fugientia sidera cantu.

BARG.
"Conquerar in tenera praecordia dura puella
quantaque laudatae sit vana superbia frontis,
luserit et quotiens pereuntem perfida dicam.
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Si tibi Riphaeis certantia colla pruinis
dant animos, si te geminum tua lumina sidus
tollunt et nivei tenuissima forma capilli,
hisque ego dissimilis longe tibi visus et impar,
fallere me ficto quid te iuvat, improba, vultu?
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Nulla meae si te tangebant taedia mortis
(te propter moriar!), famam timuisse sequacem
debueras: nam te crudelem nomine dicent,
crudelem tellus, crudelem pontus et aer.
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Ah formosa silex, ah durum pectora marmor!
Ipsa vides nostris flammas errare medullis,
nostra vides quantae populentur pectora flammae:
nil piget, atque mori cogis me ferrea tandem.
Ibo et qua gelidi tolluntur saxa Fanani
dulcibus immoriar lacrimis et, robore querno
incumbens, solis prodam mea vulnera silvis.
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Cum menti subeunt quae quondam perfida nobis
dixeris ("in viridi nascentur palmite glandes,
vina dabit quercus, cum te mea vita relinquam"),
mens fugit et saxum sublimi in vertice malim
esse rude, immensos quam tot sentire labores.
Haeccine iurati dederas quae pignora amoris
et superos testes et quae mihi plurima servo?
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Est mihi quem dederas olim, dum candida fulsit
illa dies, textus stipula flavente galerus
urentesque avido stimulos fixura dolori,
serpilla et violae fulvis religata capillis:
his ego nequicquam questus et tristia fundam
verbula et emitti quicquid dabit improbus ardor.
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Audiet haec, pietas si qua est, et pontus et aether
fluminaque et montes, omnisque haec omnia tellus,
audiet ac primo qui nunc aperitur Eoo
Phoebus et ardentis iungens Aurora iugales
fulgentem roseo faciem suffusa colore.
Sed quid ego, ah demens, caelestia sidera tundo?
Audiit haec superum genitor, nec talia curat

red. G.

Urebat iuvenem Moerim formosa Cytheris,
ardebat roseam iuvenis Philotida Bargus;
docti ambo calamis et cantu doctus uterque,
assueti versus alternaque carmina semper
dicere et urentes pectus depromere flammas,
cumque pruinosa noctis raresceret umbra
purus et innumeris splendesceret ignibus aether,
haec Maeris viridi de cespite carmina fudit.

MAER.

"Frigida somnifera iam cedent tempora noctis
fervidus et roseo radiabit lumine Titan,
iamque erit ut caram liceat mihi visere nympham.
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
O bene candenti certantia colla ligustro,
o bene sideribus certantia lumina puris,
at vos, Phryxaei vincentes vellera capri,
per caput, o crines, per candida colla decori:
en erit ut vestro pascam mea lumina visu?
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
Exere formosos sol formosissime currus,
exere: sic virides lauri tua lucida semper
et iubar et longi circumdent tempora crines!
Purpureum iam tolle caput, mea vota moraris!
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
Qui potuit flavam iuvenis vidisse Cytherim
et non extremis flagrantia tela medullis
sentit, et insolitos non pectore concipit ignes,
Alpinas idem glacies et frigora nudus
transeat et, rapidi fulget cum stella Leonis,
Apula sollicito transmittat pascua cursu.
Paulatim fugiunt tenebrae, lux proxima surgit.
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
Cum subit in mentem Maiis quae verba Calendis
dixeris et iuncta dederis quae foedera dextra,
ardua stellati videor mihi culmina caeli
tangere et elato sublimen vertice Olympum;
cum rursus video quali te lumine spectet,
quodque dolet, quali spectetur lumine Lynces,
mens abit: hanc roseo reddent tua lumina vultu.
Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?
Proxima cum primum se lux dabit aurea terris
invisum multo pellemus munere Lyncen:
sunt gemini variis praestantes pellibus haedi
munera formosae dudum servata puellae,
sunt grege de niveo tenuissima vellera et agnus
mollia nigranti vestitus tergora lana;
roscida venturo vanescunt sidera Phoebo
testaturque diem cantu cristata volucris,
integrat en moestis cantus Philomela querelis,
et lepus et pavidae petiere cubilia damae.
Abdidit exoriens rorantia Lucifer astra".

Sic Moeris, Situlae at rapido de flumine Bargus
protinus hoc sequitur fugientia sidera cantu.

BARG.

"Conquerar in tenera praecordia dura puella
quantaque laudatae sit vana superbia frontis,
luserit et quoties pereuntem perfida dicam.
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Si tibi Riphaeis certantia colla pruinis
dant animos, si te geminum tua lumina sidus,
si tollunt flavi tenuissima fila capilli
hisque ego dissimiles longe tibi visus et impar,
fallere me ficto quid te iuvat, improba, vultu?
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Quod si forte mea nil tangunt taedia mortis,
te propter moriar, famam at male sana sequacem
te timuisse decet: crudelem cuncta loquentur
saecula, crudelem tellus et pontus et aer.
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Ah formosa silex, ah durum pectore marmor!
Ipsa vides nostris flammas errare medullis,
nostra vides quanto populentur viscera ab igne,
nec tamen ipsa doles, morti ast me ferrea tradis.
Ibo et qua gelidi tolluntur saxa Fanani
dulcibus immoriar lacrimis et, robore querno
incumbens, solis prodam mea vulnera silvis.
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Cum menti subeunt quae quondam perfida nobis
dixisti ("in viridi nascentur palmite glandes,
vina dabunt quercus, cum te mea vita relinquam"),
mens fugit et saxum sublimi in vertice malim
esse rude, immensos quam tot perferre dolores.
Haeccine iurati dederas quae pignora amoris
et superi testes et quae mihi plurima servo?
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Est mihi quem dederas olim, cum candida fulsit
illa dies, textus stipula flavente galerus
atque avido ingentes stimulos fixura dolori,
serpilla et violae fulvis religata capillis:
his ego necquicquam fletus lamentaque fundam.
Audiet haec superum genitor, si talia curat.
Audiet haec, pietas si qua est, et pontus et aether
fluminaque et montes, atque omnis daedala tellus;
audiet haec primo qui nunc aperitur Eoo
Phoebus et ardentes iunxit quae Aurora iugales
fulgentem roseo faciem suffusa colore.
Sed quid ego, ah demens, caelestia sidera tundo?
Audiit haec superum genitor, nec talia curat".


IX

Hercules incipit. In eo collocutores Tityrus et Corydon.


TIT.

Dulcia si quando nobis nunc carmina nymphae
dicite, Pierides, nunc vestris vocibus Eglem
prodere et arguto meditamur tollere cantu.
En mihi turbati siluerunt murmura ponti
horridaque immites posuerunt sibila venti.

COR.

Quo te cantantem, quo te via ducit euntem
Tityre? Ni pigeat, comites cantabimus ambo.

TIT.

Quam mihi gratus ades, Corydon! Te nuper amoenas
quaesitum ad ripas Situlae iam linquere saltus
dilectos dudum dilectaque carmina tristes
dixerunt pueri: nunc quo tibi tendere cura est?

COR.

Haec mihi quae geritur viridi sub tegmine pica
Herculeum didicit iampridem tollere nomen
innumerosque canit duro sub rege labores:
hanc domino ferimus, domino qui solus honores
Herculis egregios et nomina vera meretur.

TIT.

Felices pueri quibus hoc sub principe tuta
arva iacent! Non vos sinuoso vipera tractu
alligat aut torvi violentia dira leonis
exagitat trepidos, non vos rapit atra luporum
ingluvies, tuti tondent sua prata iuvenci
et tutae passim fontes et flumina circum
pascuntur pecudes et gramina laeta capellae;
at vos blanda quies viridique sub arbore somnus
detinet ad placidas vicini fluminis undas,
alite sub nivea magno quae sola tonanti
fertque refertque faces et turbida fulmina portat.
Tunc deus Herculeo tutatur nomine campos,
nec tristis acies nec proelia dura timentur.

COR.

Non alias virides maiori pondere ramos
grandia suppositis traxerunt poma columnis,
ante nec aut pecudes maiori candida partu
pignora protulerant, totiens nec foeta capella.
Herculis adventu surgentia gramina campo
creverunt, placidae placidisque in montibus umbrae.
Illi notus ego, nobis sua munera sunt haec:
tigridis exuviae cinctumque virentibus olim
hoc haederis baculum, nunc aurea serta gerentem.

TIT.

Magna dedit neque enim tanti te muneris umquam
immemorem esse decet, non si tibi longa darentur
tempora continuis donec solvatur ab annis
mundus et aethereis renoventur saecula flammis.

COR.

Tityre, tunc madido frondebunt cana decembri
lilia, tunc gelidis rorabit nubibus ardens
Sirius et tardi properabunt plaustra Bootae
cum meus ille meo labetur pectore princeps.

TIT.

Si placet, hunc igitur pariter cantabimus: ille
me quoque consimili iuvenem devinxit amore
quantum non hederae vitem, non vitis amicam
brachia fundentem quae circum amplectitur ulmum.

COR.

Quid faciam? Princeps laudari dignus, at ingens
gloria praecipuis iamdudum ornata triumphis
cum subit imbelles trepidant nova pondera Musae.

TIT.

Incipe quod quondam prima te luce canentem
sensimus arguti gelida de rupe Capelli:
"Plaudite, Hamadriades, viridique ex arbore sertum
implicet errantes per candida colla capillos,
nam meus Alcides patrias remeavit ad arces,
plaudite, iocundo resonent sua littora plausu".

COR.

Non indigna petis, sed nobis tendere ad urbem
est opus - ut nosti - et domino sua reddere dona;
nunc etiam medio Titan sublatus Olympo
tollitur et timeo ne longis tempora desint
versibus, et nigra rumpantur carmina nocte.

TIT.

Est iter hoc etiam nobis, nam poma favosque
haec Mutinae ferimus: tecum veniemus ad urbem
et, postquam iuvenes ambo, cantemus euntes.

COR.

Cantemus vel quae cecini modo carmina dum me
spectaret placido cantantem lumine princeps:
"Florida lascivi redierunt tempora veris
et frondosa virent surgentis brachia silvae,
picta colorato variatur gramine tellus
puraque desertis decrescunt flumina ripis.
Nunc decet urgentes animi seponere curas
et niveum varia crinem cohibere corona,
nunc decet ad festas iuvenem lusisse choreas:
sparge rosam et placidi veniant bona numina Bacchi!"
Vel quae iamdudum nymphis modulata canebam
frigida qua celeris labuntur flumina Circae:
"Mollis Amor, blanda perfusus membra quiete,
accubat et placidum suspirat naribus ignem,
spicula nequicquam nullo custode sub alta
fixa iacent pinu: celeres properate, Napaeae,
ite simul, roseae Dryades, rapite arma suisque
praelia temnentem puerum configite telis!"

TIT.

Dum te rura tenent, Corydon, tibi numina fontis
Castalii varias vario de flore coronas
texunt et liquida laudant tua carmina voce.

COR.

Quid faciam? Semper ferulis componere vites,
semper et adiunctis componere vitibus ulmos,
errantis pecudes longis servare diebus,
et piget et duro res non toleranda labore est.
Sed procul ad veteris videor mihi compita quercus
cernere equos equitesque: en (aspicis?) ille superbum
cornipedem vexans, cui splendet proxima Phoebo
candida caesaries, cui dulcia lumina fulgent,
ille Sigismondus, domini germanus. At ecce
lux mea progreditur ceu sidere purior omni
Lucifer aurato depellit nubila vultu.

TIT.

Iam vicinus adest, pariter properemus ad illum.

red. G.

TIT.
Dulcia si quando nobis nunc carmina nymphae
dicite, Pierides, nunc vestris vocibus Eglem
prodere et arguto meditamur tollere cantu.
En mihi turbati siluerunt murmura ponti
horridaque immitis posuerunt sibila venti.

COR.

Quo te cantantem, quo te via ducit euntem
Tityre? Ni pigeat, comitis cantabimus ambo.

TIT.

Quam mihi gratus ades, Corydon! Te nuper amoenas
quaesitum ad ripas Situlae iam linquere saltus
dilectos dudum, dilectaque carmina tristes
dixerunt pueri: nunc quo tibi tendere cura est?

COR.

Haec mihi quae geritur viridi sub tegmine pica
Herculis augustum didicit iam prodere nomen
innumerosque canit duro sub rege labores:
hanc domino ferimus, domino qui solus honores
Herculis egregios et nomina vera meretur.

TIT.

Felices pueri quibus hoc sub principe tuta
arva iacent! Non vos sinuoso vipera tractu
alligat aut torvi violentia dira leonis
exagitat trepidos, non vos rapit atra luporum
ingluvies, tuti tondent sua prata iuvenci
et tutae passim fontes et flumina circum
pascuntur pecudes et gramina laeta capellae;
vos quoque blanda quies viridique sub arbore somnus
detinet ad placidas vicini fluminis undas,
alite sub nivea magnoque sola Tonanti
fertque refertque faces et turbida fulmina portat,
et deus Herculeo tutatur nomine campos,
nec tristes acies nec praelia dura timetis.

COR.

Non alias virides maiori pondere ramos
grandia suppositis traxerunt poma columnis,
ante nec aut pecudes maiori candida partu
pignora protulerunt, toties nec foeta capella.
Herculis adventu surgentia gramina campo
creverunt, placidae placidis in montibus umbrae.
Illi notus ego, nobis sunt munera ab illo
tigridis exuviae cinctumque virentibus olim
hoc hederis baculum, nunc gestans aurea texta.

TIT.

Magna dedit nec tanti, Corydon, te muneris umquam
immemorem esse decet, non si tibi longa dabuntur
saecula cornicis, vivacis saecula cervi.

COR.

Tityre, tunc madido frondebunt cana decembri
lilia, tunc gelidis rorabit nubibus ardens
Sirius et tardi properabunt claustra Bootae
cum meus ille meo labetur pectore divus.

TIT.

Si libet, hunc ambo pariter cantemus: et ille
me quoque consimili nexu constrinxit amoris
quantum non hederae vitem, non vitis amicam
brachia fundentem quae circum amplectitur ulmum.

COR.

Quid faciam? Princeps laudari dignus, at ingens
gloria praecipuis iam dudum ornata triumphis
cum subit, imbelles trepidant nova pondera Musae.

TIT.

Incipe quae quondam prima te luce canentem
sensimus arguti gelida de rupe Capelli:
"Plaudite, Hamadryades, viridique ex arbore sertum
implicet errantes per candida colla capillos,
nam meus Alcides patrias remeavit ad arces,
plaudite, iucundo resonent sua littora plausu!"

COR.

Non indigna petis, sed nobis tendere ad urbem
est opus et domino ferre haec munuscula nostro;
nunc etiam medio Titan subvectus Olympo
tollitur et timeo ne longis tempora desint
versibus, aut nigra rumpantur carmina nocte.

TIT.

Est iter huc etiam nobis, nam poma favosque
hos Mutinam ferimus: tecum veniemus ad urbem
et, quando iuvenes ambo, cantemus euntes.

COR.

Cantemus cecini dudum quae carmina dum me
spectaret placido cantantem lumine princeps:
"Florida lascivi redierunt tempora veris
et frondosa virent surgentis brachia silvae,
picta colorato variatur gramine tellus
puraque desertis decrescunt flumina ripis.
Nunc decet urgentes animi deponere curas
et comptum varia crinem cohibere corona,
nunc decet ad festas iuvenem lusisse choreas:
sparge rosam et placidi veniant bona numina Bacchi!"
Vel quae iamdudum nymphis modulata canebam
frigida qua celeris labuntur flumina Circae:
"Mollis Amor blanda perfusus membra quiete
accubat et placidum suspirat naribus ignem,
spicula nequicquam nullo custode sub alta
fixa iacent pinu: celeres properate, Napaeae,
ite simul, roseae Dryades, rapite arma suisque
praelia temnentem puerum configite telis!"

TIT.

Dum te rura tenent, Corydon, tibi numina fontis
Castalii varias vario de flore corollas
texunt et liquida laudant tua carmina voce.

COR.

Quid faciam? Semper ferulis componere vites,
semper et adiunctis componere vitibus ulmos,
errantes pecudes longis servare diebus,
et piget et duro res vix toleranda labore est.
Sed procul ad veteris videor mihi compita quercus
cernere equos equitesque: en aspicis? Ille superbum
cornipedem vexans, cui splendet proxima Phoebo
aurea caesaries, cui dulcia lumina fulgent,
ille Sigismundus domini germanus; at ecce
lux mea progreditur: ceu sidere purior omni
Lucifer aurato depellit nubila vultu.
En vicinus adest, pariter properemus ad illum.


X

Matthaei Mariae Boiardi comitis Orpheus incipit.


Si mea lascivis, princeps invicte, Thalia
carminibus stridens castas offenderit aures,
da veniam: primis tibi talia ludimus annis,
dum faciles versus et mollia verba canentem
oblectant, blando dum mens torquetur amore.
Tempus erit cum te victricia signa gerentem
laeta triumphali celebrabunt carmina cantu,
at nunc coepta canam. Crudelia numina nymphae
formosum nitidis puerum rapuere sub antris,
qui comes Alcidae fatales ire per undas
ausus erat, tumidos cum fluctus finderet Argo.
Arreptum clari proceres flevere, sed omnes
ante alios magno ploratus ab Hercule fertur:
non illum comites, non illum blandus Iason
eruere inde valent solitoque avertere luctu,
sed gemit et carum deiecto perditus ore
ardet Hylam et moestis exposcit vocibus illum.
Quin etiam pharetras et torvi magna leonis
tegmina et horrentis fortissima robora clavae
fregisse et fluctu referunt mandasse marino.
Quas non blanditias, quae non solamina dixit
Threicius vates moturaque verba leaenas?
Ille etiam dulci pereuntem flectere cantu
nixus et impulsis lacrimas expellere chordis,
sed neque Pierii cantus nec carmina flentem
ulla movent, quamquam zephyris spirantibus aequor
constitit et fixo stupuerunt aequore venti,
quamquam continuis torpentia saxa pruinis
dulciaque arguti senserunt carmina montes,
securas placidi capreas fovere leones,
et trepidae medio volucres haesere volatu.
Ille, Estense decus, patriae non inscius artis,
venturosque dies et saecula nostra canebat.
"Quid gemis, Alcide? - dixit - tua nomina tellus
audiet Argoo nondum religata rudente,
te gelidi rapto memorabunt vellere Colchi,
torrida te Libyae rapto Busiride, et olim
pastor ab edomito dives remeabis Hibero;
adde quod hoc nomen sese fortissimus heros
induet, armato cui non impune superbus
occurrat Mavors, cui non Ledaeus ovanti
certet equis Castor, celeri nec Delia cursu.
Felices populi, felicia tempora! Vobis
delicium humanae servarunt sidera gentis.
Illi praecipuas certabunt addere dotes
concordes Parcae: non illum pulcher Apollo
exuperet forma, docto non pectore Pallas.
Illius et variae vestigia lambere lynces
cogentur, domitusque deum venerabitur orbis,
quamvis terribili clava spolioque leonis
Lernaeoque carens saturata felle pharetra.
Nascere, vera deum soboles, quo principe rursus
Herculis Hesperiae celebrabunt nomina gentes,
nascere, purpureis plaudet tibi Iuppiter alis
et dabit ingentes regno superaddere terras
antiquo; neque enim sinuoso flumine cincta
arva Padi, nec te niveis concreta pruinis
ardentem gelidi capient dumeta Lonati,
nec latus Hadriaco pulsatum turbine nec qua
frigida saxosas perstringit Lentia ripas.
Gaude igitur tantum felix geniture nepotem
Alcide, raptumque suis concede Napaeis
tandem sanus Hylam. Quid flentia lumina torques
altaque laxato suspiria pectore ducis?
Tune ille immenso cuius sub robore quondam
concidit Argivi populatrix belua saltus,
cuius terrigenae vultum tremuere gigantes
Antaeusque Libys? Nunc si te Monicus alta
rupe iacens flentem videat, si turbidus ira
Ileus fractaque horrendus ab ilice Roethus,
quam pudeat victos! Muliebri insistere luctu
sit pudor et tenero tantum cessisse dolori."
Orpheus haec olim, sed nunc mihi carmine vero
cantandus venies. Linquam virgulta Lycaei
et nemus et pecudes, teque horrida bella gerentem
dicam, seu puero propior certare duello
ausus es ancipiti, cum te Pandonius heros
robore confisus praestanti et fortibus annis
liquit et impulsis convertit terga lupatis
cornipedem crebris pavidum calcaribus urgens;
seu cum ludus erat iuvenum procurrere in hastis
ingentem ut tuleris ingenti robore remum,
tollere humo quem vix poterant impune gementes:
vidit Parthenope, populi videre ducesque,
notus et Herculeo servatur nomine remus.
Magna quidem sunt haec, sed enim puerilia. Quid cum,
iam iuvenis, iam vir Siculos Calabrumque fugacem
disicis, et viso trepidant adamante cohortes
Aragonum, cum rex castris Sarnoque relicta
Apula veloci transmisit pascua cursu?
Ista canam, vel quae gestis maiora parantur
gesta tibi. Ingentes, aderint si bella, triumphos
auguror: augurium non hoc mihi pandit Apollo
nec vaga Cirraeo vates seclusa sub antro,
sed tua iam caelo et terris bene cognita virtus.
Interea has stabulis pergam mandare capellas,
quando umbrae ingentes nec tutum degere silvis
luce sub extrema, ne forte aut turba luporum
ingruat aut imbres subiti. Cras altera reddam
munera: maiori cantandus carmine surgis.

red. G.

ORPHEUS

Si mea lascivis, princeps invicte, Thalia
carminibus stridens castas tibi verberat aures,
da veniam: primis tibi talia ludimus annis,
dum faciles versus et mollia verba canentem
oblectant, blando dum mens torquetur amore.
Tempus erit cum te victricia signa gerentem
nostra triumphali celebrabunt carmina cantu,
at nunc coepta sequar. Crudelia numina nymphae
formosum nitidis puerum rapuere sub antris
qui comes Alcidae fatales ire per undas
ausus erat, timidos fluctus cum finderet Argo.
Abreptum clari proceres flevere, sed omnes
ante alios magno ploratus ab Hercule fertur:
non illum comites, non illum blandus Iason
eruere inde valent solitoque avertere luctu,
nam gemit et carum deiecto perditus ore
clamat Hylam et moestis exposcit vocibus Hylam.
Quin etiam pharetras et torvi magna leonis
tegmina et horrentis fortissima robora clavae
fregisse et fluctu referunt mandasse marino.
Quas non blanditias, quae non solamina dixit
Threiicius vates moturaque verba leaenas?
Ille etiam dulci pereuntem flectere cantu
nixus et impulsis lacrimas expellere chordis,
sed neque Pierii cantus nec carmina flentem
ulla movent, quamquam zephyris spirantibus aequor
constitit, et fixo stupuerunt aequore venti
e gelidis quamquam torpentia saxa pruinis,
dulciaque arguti senserunt carmina montes,
securas placidi capreas fovere leones
et trepidae medio volucres haesere volatu.
Ille, estense decus, patriae non inscius artis,
venturosque dies et saecula nostra canebat.
"Quid gemis, Alcide? - dixit - tua nomina tellus
audiet argoo nondum religata rudente,
te gelidi rapto memorabunt vellere Colchi,
torrida te Libyae rapto Busiride, et olim
pastor ab edomito dives remeabis Hibero;
adde quod hoc nomen sese fortissimus heros
induet, armato cui non impune superbus
occurrat Mavors, cui non Laedeus ovanti
certet equis Castor, celeri nec Delia cursu.
Felices populi, felicia tempora! Vobis
delicium humanae servarunt sidera gentis;
illi praecipuas certabunt addere dotes
concordes Parcae: non illum pulcher Apollo
exuperet forma, docto non pectore Pallas.
Illius et varia vestigia lambere lynces
cogentur, dominusque virum venerabitur orbis;
terribili ille licet clava spolioque leonis,
Lernaeo et careat saturata felle pharetra.
Nascere, magna ducum soboles, quo principe rursus
Herculis Hesperiae celebrabunt nomine gentes,
nascere, namque tibi plaudet Iovis armiger alis
et dabit ingentes regno superaddere terras:
non etenim antiqui strepitanti flumine cincta
arva Padi, nec te niveis concreta pruinis
ardentem gelidi capient dumeta Lunati,
nec latus Hadriaco pulsatum turbine nec qua
frigida saxosus perstringit Lentia ripas.
Gaude igitur felix tantum geniture nepotem
Alcide, raptumque suis concede Napaeis
tandem sanus Hylam. Quid flentia lumina torques
altaque laxato suspiria pectore ducis?
Tune ille immenso cuius sub robore quondam
concidit argivi populatrix bellua saltus,
cuius terrigenae vultum tremuere gigantes
Antaeusque Libys? Muliebri insistere luctu
sit pudor et tenero tantum indulsisse dolori".
Orpheus haec olim, sed nunc mihi carmine vero
cantandus venis. Linquam virgulta Lycaei
et nemus et pecudes, teque horrida bella gerentem
dicam, seu puero propior certare duello
ausus es ancipiti, cum te Pandonius heros
robore confisus nimio, confisus et annis,
liquit et obversis convertit terga lupatis
cornipedem crebris pavidum calcaribus urgens;
seu cum ludus erat iuvenum percurrere in hastis
ingentem ut tuleris ingenti robore remum,
tollere quem poterant nixi vix unus et alter:
Parthenope hoc vidit, populi videre ducesque,
illeque ab Herculeo signatur nomine remus.
Magna quidem sunt haec, iuvenis sed facta. Quid autem
cum vir, cum ductor Siculos Calabrumque fugacem
disiicis, et viso trepidant adamante cohortes
Aragonum, cum rex castris Sarnoque relictis
Apula veloci transmisit pascua cursu?
Ista canam vel quae gestis maiora parantur
gesta tibi. Ingentes, aderint si bella, triumphos
auguror: augurium non hoc mihi pandit Apollo
nec vaga Cirrhaeo vates seclusa sub antro,
sed tua iam caelo et terris bene cognita virtus.
Interea has stabulis pergam mandare capellas,
quando umbrae ingentes nec tutum degere silvis
luce sub extrema, ne forte aut turba luporum
ingruat aut imbres subiti. Cras altera reddam
munera: maiori cantandus carmine surgis.


EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Pastoralia", a cura di Stefano Carrai, Antenore, Padova, 1996







eXTReMe Tracker
        Matteo Maria Boiardo - Opera Omnia  -  a cura de ilVignettificio  -  Privacy & cookie  -  SITI AMICI : Altene Solutions

w3c xhtml validation w3c css validation